monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 38
{XXIII} Quidam statera iudicant de salubritate, frustrante diligentia, quando perrarum est ut levior sit aliqua. certior subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrigereturque celerius. quin et haustam vasis portatis, ne manu pendeant, depositisque in humum tepescere adfirmant. ex quonam ergo genere maxime probabilis continget? puteis nimirum, ut in oppidis video constare, sed iis, quibus et exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas colante terra.